monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33 > 2 > tblHarleyMS1775.17v > 41 > 34 > 38 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bnf10439.197 r > sectio 34 > csg42.115 > Psalmi, 40 > 7 > sectio 7 > XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 10 > csg42.116 > sectio > sectio 31 > bnf17226.216 > 23 > bnf10439.197 r > csg75.472 > sectio 21 > sectio 12 > sectio 32 > 17 > 5 > csg51.250 > ad Corinthios I, 13 > bnf10439.192 r > sectio 25 > sectio 28 > 34 > bnf10439.195 v > sectio 25 > bnf17226.25 > bnf11947.80 r > 20 > uwbM.p.th.f.68.191 > csg48.205 > 12 > sectio 10 > XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO V̅V̅· S̅S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO V̅V̅· S̅S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Fisci volumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta, et sicut nullum gravare cupimus, ita nobis debita perdere non debemus.2 indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum perniciosa res est in imperante tenuitas.3 modus ubique laudandus est.4 nam cur aut vituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo praesenti vobis iussione praecipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit etiam non compulsus offerre, quatenus protervo spiritu indecenter erecta inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia.
Cassiodorus HOME

bnf2923.132